p.ital;2;34

Canonical URI: http://papyri.info/ddbdp/p.ital;2;34
Translation (Model: gpt-4o-mini, Batch ID: 2)

Extracted Text

Koine Greek

sanctae A[n]astasiae

Latin

bus

sui

m per supradicta loca ad se

rarius

c

nostrae

sanctae A[n]astasiae possideri me

interposita cautioni nostrae adstringit, et

emus obnoxii, ita in tuae dominationis heredumque tuorum iura venientes, nobis a te supra

centum viginti soli

quos praecidenti tempore, ut fati sumus, nobis et his, qui absentes sunt, sub eo praetexto . mutuasti, nunc alios sexaginta auri solidos

in sedecim annos undecim

qui faciunt in uno auri solidos centum octoginta

excepto decem solidis singuli et in solidum nos obligantes adque fidedicentes

accipisse profitemur, et si qua

tatum ad tempus sum est omnino

quod nobis tale magno praetio adimplisti, gratias agentes etiam deo et tibi, quia ita tuis remediis nobis subvenisti, ut gravi

bus nos periculis eliverares.

ut ergo debitum transiret in praetio, et communis definitione consensus possessionis tibi utriusque mutaret arbitrium, quapropter praefatas octo uncias paludis cum omnibus ad se pertinentibus vel adiacentibus praedictae iuris ecclesiae nostrae nobis scilicet competentes.

huius in solutum cessionis tibi sollemnitate concedimus, transferentes universum legaliter eiusdem paludis vel omnia sibi adiacentia ius ad tua iura dominiumque praesenti serie documenti, quod iam non ut creditor, sed ut dominus, legitima valeditate perfectus ab huius temporis hac in solutum cessione possideas, habiturus licentiam possidendi nec non ad tuos posteros transferendi, vel quibuscumque contractibus alienare malueris, cunctis emptionis et venditionis sollemnibus, quae legum praefixit auctoritas, huic contractui competente adhibitis aevictionis duplariae robore pariter adtributis, rei quoque melioratae expensis adque laboribus tibi simul pariter universaliter sarciendis.

si quis praedictas paludes et universa sibi adiacentia vel pro parte aut in integro quod absit, aevicerit, quatenus in duplum tibi a nobis cuncta legaliter impleantur, sicut leges in venditionum contractibus constituisse monstrantur.

illud etiam spondimus singuli alterutrum invicem nos obligantes adque fidedicentes, ut si forte quis conministrorum nostrorum, qui nunc absentes sunt, quolibet tempore redientes contra hanc nostram deliverationem, quod non credimus, venire temptaverint, sive ipsi aut forsitan futurus episcopus, tunc promittimus nos aut de reditibus suprascriptae ecclesiae nostrae exp

etli a vobis suprascriptis accepi in praetio eis recompensare aut certe, si habuerimus aliquid venundare, ex praetio portionis nostrae eisdem universa portione eorum, qui advenerint, adimplere, ea minus ne de propriis facultatibus nostris eisdem, ut diximus, satisfacere pollicemur.

sine cuiuslibet iudicis auctoritatem, et indemnitatem tuam heredumque tuorum nos heredesque nostros ex omnibus periculis salvam facere per hunc documentum spondemus, absque aliqua altercatione vel controversia, nullove tempore vel quandoque nos heredesque nostri sint absoluti, si, quod absit, vos heredes aliqua sustenueritis detrimenta, donec vobis omnis quantitas, quae nobis in praetio est per hoc documento conpleta, in integro secundum leges et aedicta cuncta a nobis nostrisque hibus tibi tuisque posteris impleantur.

et ad cumulum tuae firmitatis dominii suprascripta cautio centum viginti solidorum a nobis tibi emissa pro tui dominii, ut diximus, firmitatem penes te placuit resideri, ut in posterum qualibet nostra heredumque nostrorum vel conlivertorum comministrorum publico privatove iudicio repetitio vel causatio sit generaliter amputata, Aquilianae quoque Nervianae legum vigore subiungent, sed et stipulationis valeditate legitima sollemnitate adicienti.

Traditionem praeterea corporalem pro translatione domini nostri fide publicae testimonio tibi suprascripto Petro viro reverendo defensori, comparatori, actoribusque tuis iuxta fidem traditionis epistulae huic documento consenti fieri, damus, tribuimus et concedimus licentiam, ita ut in traditione corporale facianda in nullo penitus nostra exploretur nec quaeratur praesentia, omni vis, metus ac doli suspicione calcata, universis praeterea refragationibus cauti et non numerati quaestionibus sublatis, quia et antea, ut superius interfati sumus, centum viginti solidos capitaneos a te secundum fidem cautionis, qui nostris nostrorumque omnium necessitatibus proficerunt, accepisse ostendimur, et nunc reliquos sexaginta auri solidos numeratione facta et traditionem in praetio rei sste reputatis, ut superius, legitim[is] accepissemus, qui faciunt in uno auri solidos centum octoginta excepto decem solidis, qui nobis de unsura a te sunt relaxati.

hoc autem in solutum cessionis venditionisque documentum Deusdedit, forensi civitatis Classis Ravennatis, noto rogatarioque nostro, scribendum dictavimus, in quo subter, posteaquam nobis ad singula est ab scribtore relictum, diligenter intelligentes manibus nostris subscriptiones vel signa inpraessimus, simul et testes pariter, ut suscriberent, conrogavimus.

alligandi quoque archivalibus gestis, ubi {ubi} vel quandoque eligeritis, omissa nostra professione damus, tribuimus et concedimus licentiam, stipulantique tibi Petro viro reverendo defensori, comparatori, spopondimus nos qui supras, universus clerus, idest Optarit et Vitalianus praesb(yteri), Su\n/iefridus diac(onus), Petrus subdiac(onus), Wiliarit et Paulus clerici nec non et Minnulus et Danihel, Theudila, Mirica et Sindila spodei, Costila, Gudelivus, Guderit, Hosbut et Benenatus ustiarii, Wiliarit et Amalatheus idem spodei singuli et in solido invicem nos innodantes, in solutum cendentes ac venditores, ad omnia suprascripta. actum die et decies post consulatum suprascripti.

signum † Vitaliani praesb(yteri), suprascripti venditoris, qui faciente invecillitate oculorum suscribere non potuit, signum fecit.

ego Petrus, subdiac(onus) aclisie gothice sancte anastasie, uic in solutum cessionis venditionisque et documentum padulis suprascriptorum cum omnibus [ad se] pertinentibus, a me vel suprascriptis collivertis vel conministris meis factum vobi, suprascripto Petro viro reverendo defensori, comparatori, ad omnia suprascripta relegi, consensui et subscripsi, et testes, ut suscriberent, pariter conrogavimus, et pretium centum octoginta solidos, id est centum viginti per cautione antea accepisse profitemur, et nunc de presenti alios sexaginta solidos percipimus.

signum † Wiliarit clerici, suprascripti venditoris, qui faciente invecillitate oculorum suscribere non potuit ideoque signum fecit.

ego Paulus, clericus ecclesiae legis Gothorum sanctae anastasie, huic documentum a nobis factum subscripsi, et pretium auri solidos cento octoginta, hoc est cento viginti per cautione antea accepimus et nunc de presenti alios sexaginta solidos de presenti percipisse videmur pro paludes suprascriptas.

signum † Sinthilanis, spodei suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris.

signum † Costilanis, ustiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris.

signum † Gudelivi, ustiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris.

signum † Guderit, ustiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris.

signum † Hosbut, ustiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris.

signum † Benenati, ustiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris.

Translation (Model: gpt-4.5-preview-2025-02-27, Batch ID: 10)

Extracted Latin Text

"...nostrae sanctae Anastasiae possideri me interposita cautionis nostrae adstringit, et emus obnoxii, ita in tuae dominationis heredumque tuorum iura venientes, nobis a te supra centum viginti solidos, quos praecedenti tempore, ut fati sumus, nobis et his, qui absentes sunt, sub eo praetexto mutuasti, nunc alios sexaginta auri solidos in sedecim annos undecim, qui faciunt in uno auri solidos centum octoginta exceptis decem solidis singuli et in solidum nos obligantes atque fidedicentes accepisse profitemur, et si qua ad tempus sum est omnino quod nobis tale magno pretio adimplevisti, gratias agentes etiam deo et tibi, quia ita tuis remediis nobis subvenisti, ut gravibus nos periculis eliberares. Ut ergo debitum suprascriptum transiret in pretio, et communis definitione consensus possessionis tibi utriusque mutaret arbitrium, quapropter praefatas octo uncias paludis cum omnibus ad se pertinentibus vel adiacentibus praedictae iuris ecclesiae nostrae nobis scilicet competentes huius in solutum cessionis tibi sollemnitate concedimus, transferentes universum legaliter eiusdem paludis vel omnia sibi adiacentia ius ad tua iura dominiumque praesentis seriem documenti, quod iam non ut creditor, sed ut dominus, legitima validitate perfectus ab huius temporis hac in solutum cessione possideas, habiturus licentiam possidendi nec non ad tuos posteros transferendi, vel quibuscumque contractibus alienare malueris, cunctis emptionis et venditionis sollemnibus, quae legum praefixit auctoritas, huic contractui competenter adhibitis evictionis duplariae robore pariter attributis, rei quoque melioratae expensis atque laboribus tibi simul pariter universaliter sarciendis. Si quis praedictas paludes et universa sibi adiacentia vel pro parte aut in integro, quod absit, evicerit, quatenus in duplum tibi a nobis cuncta legaliter impleantur, sicut leges in venditionum contractibus constituisse monstrantur..."

English Translation

"...binds me, belonging to our holy Anastasia, by the interposition of our guarantee, and we are thus obligated, entering into the rights of your lordship and your heirs, acknowledging that we have received from you previously one hundred and twenty solidi, which you lent us at an earlier time, as we have stated, for ourselves and those who are absent, under that pretext; now we receive another sixty gold solidi over sixteen years, eleven [payments], making in total one hundred and eighty gold solidi, excepting ten solidi each, and we bind ourselves jointly and severally, declaring in good faith that we have received this sum. And whatever was due at the time, you have fully satisfied us at such a great price, giving thanks also to God and to you, because by your remedies you have assisted us, freeing us from serious dangers. Therefore, so that the aforementioned debt might pass into the price, and by common agreement the possession might change to your authority, we solemnly grant you, by way of payment, the aforementioned eight ounces of marshland with all its appurtenances or adjacent properties belonging to the aforementioned rights of our church, transferring legally all rights of the same marshland and everything adjacent to it into your rights and ownership by the present document, so that you may now possess it not as a creditor, but as owner, perfected by legitimate validity from this time forward by this payment in lieu, having the right to possess and also to transfer it to your descendants, or to alienate it by whatever contracts you prefer, with all the formalities of purchase and sale prescribed by law, with the added strength of double eviction guarantees, and also with the expenses and improvements made to the property fully reimbursed to you. If anyone should evict the aforementioned marshlands and all adjacent properties, either partially or entirely, which God forbid, we promise to legally fulfill everything to you in double, as the laws concerning sales contracts stipulate..."

Note on Koine Greek

No Koine Greek text was identified in the provided document. The text is entirely in Latin, with some Gothic references.

Similar Documents